Evangelium Secundum Lucam*

Caput 18: Versus 16

Sinite pueros.Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, etbenedicat pusillis cum majoribusPsal. 113..Talium est enim.Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non aetas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, laesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum coelorum.
(* Traductions européennes)